artesactes:dictionarycomblr:mandatoryrollercoaster:A Pirate’s LifeDo you agree with the Pirate?estne
artesactes:dictionarycomblr:mandatoryrollercoaster:A Pirate’s LifeDo you agree with the Pirate?estne plural anglice “octopodes”? confertur ὀκτοπόδες…Anglice octopuses, octopodes (cf. ὀκτώποδες), octopi.Figura octopi non vere incorrecta est! Romani ipsi enim verbis Graecis quae terminationes Latinas habent usi sunt (nos quoque, e.g. Philosophiae Doctor elementum verbale -ποδ-/-pod- (e verbo πούς, “pes”) in Linguis Graeca Latinaque heterocliticum est et declinationum tertiae (plerumque) ac secundae (nonnumquam), habemus igitur figuras πουλύπους, πουλύπου et polypus, polypi; Graeci ipsi verbo ὀκτώπους/ὀκτώποδες numquam usi sunt ut hoc animal indicarent (verba Graecorum re vera erant πολύπους et ὀκτάπους) nec Romani verbo octopus/octopodes usi sunt, itaque, si res attestationis antiquae verbi esse criterion debet, figura octopodes non necessario correctior est; octopus est verbum Neolatinum, itaque regulas declinationales quas a Lingua Graeca accepit sequitur et inter has regulas declinationales sunt eae quae ad illud heterocliticum elementum verbale pertinent, et denique hae regulae declinationales declinationem octopodes sinunt, sed nihil facit ut eae declinationem octopi prohibeant.Dico ergo:Octopi! Octopi! Octopi!(Fons Imaginis.)Miror piratam dicere hoc: “That would be combining a Greek root with a Latin suffix and pirates know better than that!” Ei, ut videtur, licet placetque miscere radicem Graecam (pirat-) cum suffixo Anglico (-(e)s)! dictionarycomblr:Do you agree with the Pirate?Hahahae, quid putas? -- source link
Tumblr Blog : mandatoryrollercoaster.com
#greek#ancient greek#tagamemnon#latin#latin language#latin translation#lingua latina#latin fandom#greek language#greek translations#lingua graeca#paradigm#paradigms#latin paradigm#latin paradigms#declension#declensions#latin declension#latin declensions#octopus#octopi#octopuses#octopodes#octopoda#octopods