lazaroszographos:botaniate:interretialia:interretialia:[wahahatio intensificatur][wahahaing intensif
lazaroszographos:botaniate:interretialia:interretialia:[wahahatio intensificatur][wahahaing intensifies]OPTIME.RARITAS OPTIMUS CABALLIONUM EST.MINIME VERO!CREPUSCULUM FULGENS OPTIMUS CABALLIONUM EST!Augh. Nomina mannorum in sermonem differentem directe conversa mihi numquam placuerunt. Non solum haec nomina habere easdem basicas formas inter versiones differentibus linguis utentes solent (itaque, exempli gratia, “Twilight Sparkle” est adhuc “Twilight Sparkle” aut translitteratio huius, sive Theodisce sive Francogallice sive Iaponice sive ceteris linguis) sed etiam directae translationes Latinae horum nominum valde malae aut ambiguae plerumque sunt. Aliquis potest dicere “Crepusculum Fulgens,” sed cur non “Crepusculare Fulgur”? Sed profecto duo verba quae in nomine “Twilight Sparkle” apparent faciunt genus iunctarum locutionum nomine bahuvrihi, nam Twilight Sparkle ipsa est neque twilight (“crepusculum”) neque sparkle (“fulgur”) sed habet nomen quod e duobus verbis factum est et Lingua Latina illo modo talia verba haudquaquam tractat. Deberetne ergo directa translatio Latina, si hoc faceremus, esse “Crepusculifulgura” aut etiam “Cnephoselata” (quae est forma Latina iuncti verbi Graeci “Κνεφοσελάτη,” facta e verbis κνέφας et σέλας)? At, ut opinor, mannulam Twilight Sparkle Latine vocare nullum horum sed modo “Twilight Sparkle” debemus. “Raritas” autem res differens est. Si versione Latina “Raritas” pro “Rarity” utimur, hoc bonum est quia “Raritas” eandem basicam formam versionis Anglicae “Rarity” habet et raritas verum verbum Latinum est. -- source link
Tumblr Blog : interretialia.tumblr.com
#mlp#mlp:fim#ponies#latin ponies#unicorn#rarity#raritas#wahahatio intensificatur#twilight sparkle#crepusculum fulgens#best pony#optimus caballionum#latin#latin language#latin translation#lingua latina#tagamemnon#latin fandom#pony#brony#bronies#word formation#greek#greek language#greek translations